monumenta.ch > Cassiodorus > CAPUT XVII. Laus Ecclesiae.
Cassiodorus, Praefatio, XVI. De propria eloquentia Psalterii. <<<     >>> ORDO DICENDORUM.

Cassiodorus, Praefatio, CAPUT XVII. Laus Ecclesiae.

1 O vere sancta, o immaculata, o perfecta mater Ecclesia, quae, divina gratia largiente, sola vivificas, sola sanctificas, et perditum propriis culpis institutione tua humanum genus instauras: cuius piae confessioni nihil addi, nihil minui potest.
2 Per omnes quippe psalmos, per omnia cantica, praeconia sanctae Trinitatis interseris; ut cuius sunt sacrata verba quae loquimur, eis laus semper et dulcissima gloria redderetur.
3 Quae salum saeculi huius, et haereticorum saevissimas procellas in arcae illius Noe similitudine, quae tuam evidenter portavit imaginem, sola inoffenso fidei cursu sine periculo diluvii constanter enavigas; nec ullis erroribus acquiescis, quamvis adhuc inter pravitates huius saeculi gravissima necessitate verseris.
4 Quidquid enim reperitur praeter vitale gremium tuum, mortiferum constat esse naufragium.
5 Nam cum Sabellius detestabilis erret in Patre, demens Arius delinquat in Filio, Manes sacrilegus neget Spiritum sanctum, alii scelerati Veteri Testamento derogent, nonnulli Novi Testamenti gratiam non sequantur; tu tantum devotione fideli, praestante Domino, inoffense cuncta complecteris.
6 Patrem quippe docens ingenitum, Filium genitum, Spiritum sanctum de Patre et Filio procedentem, unum Deum, sanctam praedicans Trinitatem, coaeternam sibi et aequaliter omnipotentem, Dominumque Christum manentem in divinitate sua et carne humanitatis assumptae, salva uniuscuiusque proprietate naturae, unam confiteris esse personam.
7 Veteri Testamento de Novo fidem faciens, Novum a Veteri exortum esse cognoscens.
8 Et ut breviter cuncta complectar, nescis loqui, nisi quod expedit credi.
9 Nam quamvis diversis hic afficiaris angustiis, et dolosi hostis contrarietate quatiaris, tamen de totius mundi circulo congregata resplendens in modum pulcherrimae pyramidis ad aeterna regna perduceris.
10 Quae huic schemati non immerito compararis, quoniam de universis gentibus extollens verticem pretiosum, iustorum animas quasi lumen eximium ad superna regna transmittis: meta frumentis plena coelestibus, de diversis gentibus sanctorum beata collatio, serenarum mentium lampabilis coetus, insolubilis constructio de vivis lapidibus fabricata, beatorum omnium aeterna felicitas, sole lucidior, nive candidior, sine macula, sine ruga.
11 De qua scriptum est in Cantico canticorum: Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata (Cant. VI, 9)? Et paulo ante: Oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet: cuius dentes sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas. Sicut vitta coccinea labia tua (Cant. IV, 1, 2), mater et virgo, feta et integra, genitrix et incorrupta, cuius os virtutum omnium fragrat odoribus: de qua sponsus dicit: Odor oris tui sicut malorum (Cant. VII, 8).
12 Et post paululum: Odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
13 Favus distillans labia tua, sponsa, mel et lac sub lingua tua (Cant. IV, 10, 11).
14 Quae mereris denique osculari Christum, et decus illud perenniter custodire virgineum; tibi enim dicitur: Osculetur me osculo oris sui, quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis (Cant. I, 1); et caetera quae liber ille divinus mystica praedicatione complectitur.
15 Quapropter factis auditoribus per quamdam isagogen, quae est sequentis operis introductio, index coelestium mysteriorum, et sacrae praenuntia dictionis, ut opinor, sufficienter attonitis et desiderio superno divina largitate flammatis, nunc ad solvenda quae promissa sunt, Christo iuvante, veniamus.
16 Praesta, Domine, cuius est omne quod expedit, ut intelligenter, ut libenter, ut proficue mereamur audiri.
17 Tuis enim adiutoriis omnimodis indigemus, ut valeamus concesso sermone aliquatenus verba tuae maiestatis exponere.
18 Amen.
Cassiodorus HOME

bnf12957.101